LVPA

NVNTII

Provocatio ad societatem c. n. UNESCO

    

"Membra cuncta illius consociationis, quae vulgo a compendiariis litteris UNESCO nomen trahit, vehementer exhortamur ne suadere desistant praesidibus omnium Rerum publicarum linguas Graecam Latinamque fovendas, tutandas, divulgandas esse, tum ut recipiant utramque linguam in totius humani generis patrimonium."

Plura legas in:

http://www.vivariumnovum.net/unesco

Provocatio ipsa:
http://www.petitiononline.com/heritage/petition.html
 
 

LVPA commendat: Cum timore lusum venias...

 

Dies lupini

Lupi stanek1 Dies huius septimanae lupis omnium generum dicatos esse praedicamus! Favete igitur praecipue hoc ipso tempore omnibus lupis et praesertim lupabus quae vobis ubicumque terrarum occurrant. Imaginibus his utrimque adiectis quae in therotrophio captae sunt intellegi potest dies lupinos quoque in nostra civitate impigre celebrari. 
Plura sermone barbaro scripta INDE comperire licet.
Lupi stanek2
 

Musae inter arma

orfeusProverbium vetus 'inter arma silent Musae' refutatum! Et quis alius hoc efficiat nisi LVPA? Illa tantum in castra Romanorum prope vicum Rohozná posita ingressa est, illa tantum cultum atque humanitatem in militum venas infudit, cum die 20 mensis Iulii mython Graecum De Orpheo et Eurydica in lucem edidit. Complacuit enim iis, qui in silvis campum tentorium  pueris destinatum parant ducuntque, argumento "Imperium Romanum" electo vitam rationemque Romanorum simulare atque nos, ut fabellam ageremus, invitare, quibus omnibus LVPA iterum iterumque gratias pro hospitio singulari solvit. HIC non solum imagines personarum vestiumque, verum etiam histrionum in scaena agentium videre licet.

 

Quibus verbis forum personet?

De LVPA nullo prorsus modo tacendum est! Legite igitur quae in almae matris symbolis quibus nomen UK Forum in medium prolata sint:

 
Pagina 6 ex 13

Verba alata

"Délkou sice
krátkometrážní,
ale významem
pozoruhodný film.
"
(De Parva Rubra Cuculla)
Alena Prokopová,
pellicularum aestimator

LVPAe flosculus

Quidquid agis, prudenter agas et respice LVPAm!

Rasnal

Rasnal

Romula

romula

Aureola

Rosaciola

rosaciola

Casula

casula

Cuculla

cuculla