LVPA

NVNTII

Pulchritudo rosae et Austriacis nota...

"Est flos omnium pulcherrimus...Graece rhoda, Latine rosae dicuntur. Rosa – Rosaciola – viden? Tu quoque tam pulchra es quam flos ille!" Cum Afrodíté dea coram Rosaciola haec verba proferret, certe iam tum sciit famam huius herbae perennem fore, quod cum hortus monasterii Mellicensis (vulgo Melk sive Medlík) tum carmen Valafridi illius Strabonis dilucide testatur:

 

Romula recurrit

Quo saepius Romula sive Pentameron Romanum agatur, eo minorem fidem non solum libris illius nugatoris Patavini esse dandam iam dudum intellegitur. Quae cum ita essent, heri sole invicto urente sudoreque ad imos omnium talos manente LVPA excellentissima ut semper libentissimaque participibus Scholae aestivae studiorum classicorum Romulam monstravit. Omnia optume evenerunt: spectatores plaudebant, histriones iis gratias agebant et ignorantia rerum gestarum Romanorum funditus disiciebatur. HOC IN LOCO imagines paucae inspici possunt.
 

XX Schola aestiva studiorum classicorum

VENITE SPECTATVM AVDITVMQVE!


QVID?
Romulam sive Pentameron Romanum
          Acroamata singularia, quorum argumenta 
          omnia ad ludos scaenicos spectant.

QVANDO? Inter diem XXX m. Iunii et V m. Iulii.
               Romula nostra agetur die I m. Iulii,
               hora XVIII in concl. 104.

VBINAM? In aedibus principibus Facultatis
              philosophicae Universitatis Caroli
              Pragae in foro Ioannis Palach.

     HOC IN SITV nomen dare omniaque necessaria ad scholam spectantia inspicere licet.
 

Cuculla numquam dormit!

 

Quantum vero Cuculla hoc in mundo valeat, experiri licet, si musea varia totius orbis terrarum huc illuc perlustres. Augustae enim Treverorum tam pulchra eius effigies apparet, ut lupi horribiles iam omnes dentes expoliant ac acuant, ut eam... 

 

Casula excipitur

VENIMVS, VIDIMVS, CEPIMVS!

Gaudete igitur nobiscum, fautores nostri carissimi, quod intra dies 27 et 30 mensis Aprilis in Montibus Giganteis in silva vera immobilique Casula ex crustulis exstructa machina cinemato-graphica splendide affabreque mirum in modum excepta est. Nunc labor haud levis nobis suscipiendus est, ut pelliculam conficiamus et expoliamus. Vos autem ex imaginibus paucis
iam nunc HOC IN LOCO laetari potestis.

Casula
 
Pagina 4 ex 13

Verba alata

"Délkou sice
krátkometrážní,
ale významem
pozoruhodný film.
"
(De Parva Rubra Cuculla)
Alena Prokopová,
pellicularum aestimator

LVPAe flosculus

LVPA vos delectat.

Rasnal

Rasnal

Romula

romula

Aureola

Rosaciola

rosaciola

Casula

casula

Cuculla

cuculla