LVPA

NVNTII

Rosaciolae praelibatio nova

In lucem  praelibationem novam Rosaciolae edidimus, quae simul cum exigua parte e pellicula

deprompta HOC LOCO inveniri potest.

 

Pellicula Rosaciolae primum in Europa monstrata

Postquam America Foederata superata est, LVPA domum rediit, ut fautoribus suis fidelibus Pragae Rosaciolam ante diem natalem Christi donum daret.

En tibi photographemata inter vesperum illum praeclarum excepta.

 

LVPA Americana

 

Longum iter primum trans Oceanum facere instituit.

Vrbem omnium maximam dein avidissima tetendit.

Plausu haud parvo tum totum theatrum personabat.

Americanis postremo cultum et humanitatem intulit.


Vin plura videre? Hoc loco imagines invenies.

 

 

 

Certaminis Lupini victor!


Victorem vel potius victricem primi certaminis Lupini iam habemus!

Nam Lenka Prokopcová ter millesima situm LVPAe adiit atque discum Rosaciolae accipiet.

!!!LVPA ex animo gratulatur!!!

At nolite desperare, admiratores ceteri fideles, - hospes enim quater millesimus discum Aureolae impetrabit.

Certamen Lupinum semper pergit...

 

LVPA Novi Eboraci!!!

Ita est! Thoma Petráň, artifice cinematographico eximio, exhortante et adiuvante LVPA mense Novembri Civitates Foederatas Americanas petet, immo Novum Eboracum, ut ibi in Domo cultus Bohemici (Czech Center) pelliculam Rosaciolae nuper ad finem perductam coram Latinitatis studiosis necnon aliis spectatoribus Novoeboracensibus monstret.

Praeter horama c. n. Rosaciola ludum quoque scaenicum LVPA novis quibusdam viis ac rationibus  atque modo, dicamus, postmoderno ex Rubra Cuculla et Casula... compositum in scaena est actura. Cui fabellae novae nomen est De Casula Cuculla! Fa
bulae 20. 11. 2011 (19 hod.) praebebuntur.

Hoc loco etiam pagina spectaculis nostris dicata et in situ Domus cultus Bohemici posita invenitur.

 
Pagina 9 ex 13

Verba alata

"Délkou sice
krátkometrážní,
ale významem
pozoruhodný film.
"
(De Parva Rubra Cuculla)
Alena Prokopová,
pellicularum aestimator

LVPAe flosculus

LVPA sempiterna est.

Rasnal

Rasnal

Romula

romula

Aureola

Rosaciola

rosaciola

Casula

casula

Cuculla

cuculla