LVPA

NVNTII

Non solum cibum aviae portare solet...

Kukula
 

Nova pellicula capta!

EXEGIMVS MONVMENTVM AERE PERENNIVS: ROMVLA CAPTA EST!

Quamquam multa ad opus perficiendum adhuc restant, vos, fautores nostri carissimi, fabulam novam iam nunc exspectare potestis.
Romula capta
 

Rasnal - imagines primae actionis

Estne vobis notum thesaurum Etruscorum veterum fabula nova LVPAe praebita tandem esse inventum? Non est? Vultisne videre, quomodo omnia facta sint? Fieri potest! Omnia fieri possunt, nisi LVPA vetat. Si igitur adieritis HOC NEXVM, imagines itineris ad thesaurum mirabilis videbitis. Agite, spectate, vos delectate!

 

LVPA vos invitat

Institutum Graecitati et Latinitati augendae Facultatis Philosophicae et LVPA ipsa vos omnes ex animo invitant ut Diem Latinitati dicatam visitetis. Omnia iam secunda vice maxima hominum frequentia conveniente parantur in aedibus Facultatis Philosophicae Universitatis Carolinae Pragensis ad diem XI m. Novembris. Acroamata auditu nempe dignissima res varias ad Latinitatem Graecitatemque pertinentes tractantia, quae homines doctissimi  habebunt, necnon pellicula c.n. Casula ex crustulis exstructa praebebuntur. Ordinem integrum illius diei rerum agendarum HOC LOCO presso adire potes.
 

Aestimatio pelliculae

Aestimationem pelliculae quae ab aestimatore praecipuo Alena Prokopová confecta est, fautores nostri, hoc in nexu legatis.
 
Pagina 1 ex 13

LVPAe flosculus

Quidquid agis, prudenter agas et respice LVPAm!

Verba alata

"Délkou sice
krátkometrážní,
ale významem
pozoruhodný film.
"
(De Parva Rubra Cuculla)
Alena Prokopová,
pellicularum aestimator

Rasnal

Rasnal

Romula

romula

Aureola

Rosaciola

rosaciola

Casula

casula

Cuculla

cuculla