LVPA

NVNTII

Cuculla Monty Pythonis more narrata

Parva Rubra Cuculla semper a multis gregibus desiderata petitaque fuit. Quis enim tam amens sit, ut Cucullam sibi conciliare non concupiscat? Ecce, et grex histrionum c. n. Monty Pytho, ut partem suam in fabella eorum ageret, olim persuadere Cucullae conatus est, quae diu cunctans tamen annuit. Feliciterne res evenerit ipsi hac pellicula spectata diiudicetis:

 

Acroasis acta

LVPA fulgore primi Solis experrecta se nitentem rursus ultra Oceanum ostendit, cum paucis ante diebus in universitate Cornelliana pelliculam Rosaciolae praebuit necnon incepta propositaque lupina palam fecit.

Paucae imagines a nostra fautrice Fouzia Lashari captae hoc loco inveniri possunt.

 

Cantus lupinus

Quamquam carmen lingua barbara cantum, tamen omnibus fautoribus ediscendum!

 

Pellicula Rosaciolae in lucem edita

Gaudete omnes, nam nuntium iam pridem desideratum vobis afferimus: Pelliculam Rosaciolae magna cum cura affabre confectam atque discis mandatam solum 150 coronis emere licet. Credimus neminem inter vos esse, qui non alliciatur, ut sibi eam ilico comparet!

HANC HABERE DEBES!


Quapropter postulans discum aut adeas hunc nexum aut recta ad nos scribas.

 

 

Ioannes Amos Comenius ante CDXIX annos natus

 

"Magister gentium" die 28. mensis Martii ante CDXIX annos ortus est
- dis gratias!

 
Pagina 8 ex 13

LVPAe flosculus

In principio erat LVPA...

Verba alata

"Délkou sice
krátkometrážní,
ale významem
pozoruhodný film.
"
(De Parva Rubra Cuculla)
Alena Prokopová,
pellicularum aestimator

Rasnal

Rasnal

Romula

romula

Aureola

Rosaciola

rosaciola

Casula

casula

Cuculla

cuculla