XX Schola aestiva paucis celebratur
Die Mercurii, 19 Septembris 2012 20:08
Hoc anno Schola aestiva studiorum classicorum vicesima vice habita est quod causam aequam quidem dedit, ut HIC verbis paucis rationem scopumque ipsum scholarum praeses doc. Ioanna Kepartová colligeret et LVPAm fidelem scholarum sociam in suis scriptis merito memoraret.
|
Cui vendam lepidos novos libellos?
Die Saturni, 01 Septembris 2012 18:43
LIBRI DVO IN LVCEM MODO EDITI SVNT! |
Instrumenta didactica fabulam Rosaciolae sequentia omnibus maxime prosunt: Discipuli aliquantulum iam proficientes via iucundissima insolitaque linguae Latinae interiora ingrediuntur, magistri instrumentum nostra aetate praecipuum singulareque ad iuvenes ludibunde docendos adhibere possunt.
|
|
|
|
Liber discipuli Progymnasmata varia continet necnon varias res ad vitam moresque Romanorum pertinentes.
Pretium: 130 coronis EME!
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
Liber magistri Commentarii gramma- tici scaenarii atque textus, quibus varia Romana Graecaque explicantur, insunt.
Pretium: 130 coronis EME!
|
LVPA formam suam mutat
Die Saturni, 25 August 2012 13:56
Cum tempora mutarentur et nos mutaremur in illis LVPA instituit novam formam "societatis civilis" (quod vocatur občanské sdružení) recipere ac collegium quinquevirorum gregi administrando comitiis habitis sibi creare. Q.B.F.F.F.S.! Quinqueviri electi sunt hi: Martina Vanici - summus ductus ac prima inter pares Borekius Marcus - vicarius Ioanna Damma Damma - aerarii custos Petrus Bruha - secretarius Ioannes Moravulus - dominus situs et quintus addendus
|
In Graecia Cucullae veneunt!
Die Iovis, 16 August 2012 13:59
Unusquisque nostrum Cucullam emere potest! Ubi?! Nempe in Graecia! Quamquam Graeci ignorantes nesciunt quid vendant atque Cucullam nostram Telesphorum quendam deum sanantem (filiumque Aesculapi) ducunt, tamen nemo prudens ac sapiens dubitat, quin EA IPSA sit. Egomet iam meam Cucullam nisi rubram, tunc saltem roseam habeo. Quid de te? |
|
|
|
Sinamus feras vivere
Die Martis, 07 August 2012 21:33
ANTE NOS FVERVNT, NVNC REVERTVNTVR. |
|
LVPA monet: Conemur intellegere feras naturae partes esse, quae sint nec timendae nec persequendae nec necandae. Sunt nobis vicinae, discamus igitur iis propinqui vivere.
|
|
|
|
|
|
|
|
Pagina 3 ex 13 |