LVPA

NVNTII

LVPA discipulis fabulam egit

Heri LVPA alumnis Gymnasii Academici Pragensis in theatro c. n. Spektrum Romulam ostendit. Histriones agebant, spectatores plaudebant, omnes admodum gaudebant. Vin tu aliquid visu dignum videre? Adeas HUNC NEXUM, quo imagines paucae continentur.

 

Percontatio animos excitans

LVPA commendat ea commendatione, quae potest esse maxima!
Jan Kalivoda, magister optimus apud Institutum Graecitati et Latinitati augendae, homo erudi- tissimus atque eorum peritissimus, quae ad litteras mediae quae dicitur aetatis spectant, interrogatus in Radiophonia Bohemica de utraque lingua et studiis suis venuste narrat:

 

 

Fabula acta LVPA vicit ut semper

Et Caesar et Cicero LVPAe bene intellegenti, quomodo laudes, honores, triumphos facile mereret, certe inviderent. Sane non armis cruentis, non loquacitate in foro vana, non potestate imperatoris summa opus est, ut LVPA omnibus persuadeat. Sufficit tantum, ut fabellam novam mirabilemque cui titulus Romula sive Pentameron Romanum splendide agat.  

Qui illam occasionem spectandi eximiam praetermisistis, spectetis IMAGINES, quae vos saltem oculis aliquid fabulae gustare sinunt.  

 

Nova fabella praebebitur!

"Perplura scriptorum dicta LVPA indagante ficta!"

Ecce praeconium, quo nemo se tenere potest, quin fabellam modo expolitam spectatum veniat...

pozvanka
 

Videamus quid sit "fabula"...

"Pohádka je prostor, v němž se skutečnost, v níž se nedá žít, opravuje do podoby, v níž se žít dá, či v níž bychom se domnívali, že můžeme žít, a chtěli žít. Pohádka vychází z tohoto světa, v němž žijeme neživotem, ale v tom je angažovaná, že nevytváří umělé ráje, ale rýsuje naději."                        Egon Bondy

              
             

"Fabula provincia est, ubi rerum natura, in qua vivere non licet, ita mutatur, ut aut apta vivendo fiat aut talis sit, ut eam nobis vivendi idoneam ducamus et in ea vivere optemus. Nam fabula ex tali mundo exit, in quo non-vitam vivimus; ei autem rei vehementer operam dat, ut spem adumbret neque paradisum ficticium procreat."

 
Pagina 5 ex 13

Verba alata

"Délkou sice
krátkometrážní,
ale významem
pozoruhodný film.
"
(De Parva Rubra Cuculla)
Alena Prokopová,
pellicularum aestimator

LVPAe flosculus

LVPA nisi inter bonos esse non potest.

Rasnal

Rasnal

Romula

romula

Aureola

Rosaciola

rosaciola

Casula

casula

Cuculla

cuculla