LVPA

NVNTII

Warholius ille de Aureola

(Augeas premendo, ut bene cernatur)

 

Quo modo Lupus fiat...

Arcana occultaque foras lata sunt!! Iam scimus quo modo Lupus fiat. Potione nempe Lupina (aqua magica) cui fermentum arcanum saporem austeritatis et calorem ebrietatis adicit. Lagoenam igitur bene animadvertas! Tunc Lupus horribilis oritur...

 

Aureola effulsit

Mense Iulio ineunte LVPA fabellam suam c.n. Aureola in Schola aestiva studiorum classicorum tanto splendore egit ut nemo se tenuerit quin fine facto histriones maximo clamore plausuque persequeretur. Omnibus qui aderant, ut nobis benigne aures oculosque praeberent, gratias agimus. Infelices vero qui hanc occasionem spectandi singularem praeterierunt consolamur ne animo abiecto sint, nam scitote vobis LVPAm semper aliquid novi parare!

Vin imagines videre? Adeas hunc nexum.

 

Romanae disputationes

Alea fati LVPA commendat: Societas, cui nomen Europa Latina, necnon Academia Vivarii Novi hac aestate conventum ordinabit, in quo quidem magistri non secus ac discipuli possint libere inter sese et cum antiquis scriptoribus de variis rebus disputare. His igitur disputationbus illud explorabitur, quid de hoc genus argumentis senserint maiores; quid Latine Graeceve scripserint nobisque tradiderint iam inde ab antiquis temporibus usque ad praeteritum saeculum qui de vano rerum metu disseruerunt; inde nomen conventiculi ALEA FATI, quo Romae, a die XV ad diem XXI m. Iulii a. MMXI de nostrae aetatis timoribus eradicandis habebitur.

Vide sedem retialem conventiculi.

 

Amici Hispani de Rosaciola...

Saguntina domus Baebia de Rosaciola, quae fautoribus Hispanis monstrata est, in sede sua in rete omnium gentium posita mentionem fecit:

ECCE

 
Pagina 7 ex 13

Verba alata

"Délkou sice
krátkometrážní,
ale významem
pozoruhodný film.
"
(De Parva Rubra Cuculla)
Alena Prokopová,
pellicularum aestimator

LVPAe flosculus

Mille modi LVPAe.

Rasnal

Rasnal

Romula

romula

Aureola

Rosaciola

rosaciola

Casula

casula

Cuculla

cuculla