LVPA

Schola ludus

Ioannis A. Comeni Schola Ludus

Anno 1654 p. Ch. n. Ioannes Amos Comenius librum compegit quo variae fabulae scaenicae continentur, voces, sententias ac placita tractantes alii operis eius, nempe Ianuae linguarum reseratae. Volumini igitur novo Comenius nomen Schola ludus imposuit, nam ludos scaenicos haud ignoravit a discipulis in deliciis haberi qui partes ludi Latini ediscentes linguam Latinam multo melius calluerunt.

Locutio Schola ludus hodiernis vero temporibus plerumque etiam tunc adhibetur, cum quilibet discipuli disciplinae cuiuslibet modo iucundo ludentes aliquid discunt.

LVPA ludens

Histriones quoque LVPAe gregis, natu praesertim minores, mox cognoverunt se ad intima sermonis Latini facilius penetrare posse, si partes agendas memoriae mandarent suas et verba collegarum diligenter auscultarent histrionica. Animos autem spectatorum fabula Latina valde excitavit, quippe qui non exspectarent linguam Latinam non nimis intricatam tam bene percipi posse audiendo quam si esset quivis alius sermo peregrinus. At non modo fabula ipsa gaudent auditores eorumque memoria novis profecto vocibus ac locutionibus ditata ac locupletata, verum etiam imaginibus variis et rebus in fabula gestis quae iam inde abhinc in animis eorum haerent. Discipuli enim in primis lyceorum satis multa de mythologia deque rebus olim gestis nec non de vita Romanorum cottidiana hoc modo perceperunt.

 

LVPAe Schola ludus

Itaque LVPA consilium cepit, ut instrumenta nova inusitataque conficeret didascalica quae alumnos ad linguae Latinae studendum efficaciter attraherent et rationem sermonem Latinum docendi quae adhuc praecipue ad textus tantum legendos vertendosque spectat novis quibusdam methodis ditarent facilioremque redderent. Quarum quidem methodorum ope magistri discipulis suis antiquitatem, ut ita dicam, vivam monstrabunt eandemque iis ante oculos propemodum ponent vocibus histrionum vivis praesentibus quod sine ulla dubitatione pueros delectat et notionem linguae meliorem praebet. Nam voces sermonis peregrini per ora virum viva volitantes maximi sane ponderis sunt.


At nos omnes sane non fugit linguam Latinam Romanis suis Latinis iam per aliquot saecula carere.Tamen Latine loqui etiam nobis conandum est, nam "proprium est linguae et sermonis Latini, ut non oculis tantum ac mente percipiatur, ipsaque linguae natura cogimur, ut libros Latine scriptos non tacite legamus, sed viva voce recitemus. Quod et antiqui facere solebant et nos in arte musica facimus; nam quotus quisque notis musicis tacite legendis tantundem fruitur atque musica audita? Ceterum ipsa sermonis pulchritudo quam legentes loquentesque sentimus vivam vocem congruentem naturae linguae esse testatur," ut dixit Michael von Albrecht. Praeterea Latine sermocinantes rudimenta quoque morphologiae atque syntaxeos satis intricatae in mentem insculpimus.

Res publica Bohemica nobis anno 2010 stipendium denique obtulit cuius gratia primum opus didacticum exortum est, pelliculam Rosaciolae quam eo consilio fecimus, ut omnis supellex omniaque instrumenta, vestimenta, vasa vere antiqua esse viderentur. Praeter pelliculam didacticam in lucem editi sunt etiam duo libri scholastici - Liber discipulil2l3l4l5l6 et Liber magistrim2m3m4 qui divisi sunt omnes in partes 14 sicut et pellicula ipsa. Hisce instrumentis propositis discipuli multa nova vocabula discent; una cum dis antiquis sive in Olympo monte sive inter homines mortales versabuntur; versus Vergilii aliorumque poetarum suavissimos gustabunt; Pompeio duce adversus piratas maledictos pugnam capessent et cum Rosaciola pulcherrima diem natalem quintum decimum in triclinio Rhodi celebrabunt. Libro tandem magistri adnotationes grammaticae ad scriptum scaenarium pertinentes continentur commentariis vero appositis de scriptoribus antiquis eorumque operibus placitisque.

 

Uterque liber mox Anglice quoque reddetur.

Conatus autem nostri vestigia Scholae ludus Comenii sequentes pergunt pergentque!
LVPA
enim semper aliquid novi parat!

 

Scribe ad nos:

Si instrumenta nostra didactica sicut et Rosaciolam experiri velis, scribas, quaesumus, ad This e-mail address is being protected from spambots. You need JavaScript enabled to view it

 

LVPAe flosculus

LVPA diem festum suum Lupercalibus (a. d. XV Kal. Mart.) celebrare solebit.

Verba alata

"Délkou sice
krátkometrážní,
ale významem
pozoruhodný film.
"
(De Parva Rubra Cuculla)
Alena Prokopová,
pellicularum aestimator

Rasnal

Rasnal

Romula

romula

Aureola

Rosaciola

rosaciola

Casula

casula

Cuculla

cuculla