A. d. V Id. Nov. a. MMDCCLIX a. V. c. inter sessionem Circuli Latini Prageni fabellam bellam sive apologum legimus, cui Rubra Mitella inscribitur, quam Karel Třeska libello quodam iam olim divulgavit. Tunc primum una ex circuli participibus verba de canistro vini ac crustulorum pleno nec non de avia devorata legens semet ipsam tandem aliquando detegit (vel potius, ne quis quid putet, indolem suam veram tandem aliquando detegit)... Eadem puella statim proposuit, ut hanc fabulam nomine mutato ludum scaenicum ageremus et res gestas suas praeclaras monstraremus. Itaque non Rubram Mitellam sed Rubram Cucullam ad scaenam composuimus, nam perperam traditur hanc narratiunculam spectare ad quasdam silvas regionum septentrionalium. Parvula illa non gessit mitellam sed cucullum! Non fuit Germana nec Slava nec Galla, sed Romana vera (aut etiam Graeca) esse videbatur! Est enim fabula antiqua, quae quidem plus quam bis variis locis orbis terrarum Graecorum et Romanorum acta est. Ita ipsa puella rubra narrabat et de collega quoque Graeca verba faciebat... Quid deinde? LVPA nata est partu aureo a. d. XIII Kal. Ian., die ultimo Saturnaliorum a. MMDCCLIX a. V. c. pulchra, iuvenis, ingeniosa. Una tamen cum Parva Rubra Cuculla primam actionem coram auditorio frequenti confecit dis hominibusque plaudentibus. At LVPA crescebat, aetate procedebat, adolescebat. Nam non solum in silva densa haud procul ab Urbe liberos a parentibus desertos spectavit, sed etiam venustissima Rhodum advenit, ut Rosaciolae et Principis splendentis nuptiis interesset. Dein crinibus aureis ornata insaniam Neronis Aureolaeque vitam experta est. Novissime plane monstravit quanto errore Livius et alii scriptores ducti historiam Romanorum exposuissent, cum fabulas Romanas priscas LVPA modo novo insolitoque audacter narravisset. Et multa alia eam speremus adhuc exspectant... Haud ignoramus, quid sibi vox lupae apud Romanos voluerit, neque temere tale nomen elegimus (praeterea aliis quoque praeclaris magnaeque famae societatibus idem cognomentum est). Lupa enim primae partis actor in spectaculo primo fuit, lupam loco lupi olim introduximus, lupa, etsi est lupa, vinculo firmissimo cum grege nostro coniuncta est. Non cogitamus de sensu huius verbi. Cur? Nomen est, varia sunt nomina, variae sunt societates. Facta sunt iudicanda, non verba. Et si Ludi Variantur et Plausus Augetur, tunc LVPA nobiscum semper vivet, quod bonum faustum felix fortunatumque sit!
|