LVPA

MMDCCLIX a.V.c. (2006)

-   9. 10. LVPA verisimillime procreata est inter sessionem Circuli Latini Prageni
(cf. "Quae sit LVPA").

- 20. 12. prima fabula scaenica c. n. Parva Rubra Cuculla - Erythromitra praebita est.
(Institutum GeLA, Praga).
IMAGINES

- 21. 12. Parva Rubra Cuculla acta est coram alumnis disciplinae Bohemisticae
(Universitas studiorum Carolina, Praga).

 

MMDCCLX a.V.c. (2007)

- 15. 3.    Idibus Martiis Parva Rubra Cuculla acta est ad honorem C. I. Caesaris.
Ab eodem die disci versatiles eandem fabulam continentes veneunt.
(Institutum GeLA, Praga). 

- 13. 12. Nova fabula cui De casula ex crustulis curvatis exstructa inscribitur
parata est ad honorem doc. Evae Kuťáková.
(Institutum GeLA, Praga). IMAGINES

 

MMDCCLXI a.V.c. (2008)

- 16. 10. Casula ex crustulis curvatis exstructa discis versatilibus mandata est;
quod grex noster apte celebravit.
(Institutum GeLA, Praga). IMAGINES

- 18. 12. Nova iterum fabula nata c. n. Rosaciola dr. Ioanni Souček dicata est.
(Institutum GeLA, Praga). IMAGINES

 

MMDCCLXII a.V.c. (2009)

- 15. 1.    LVPA iter fecit Ostraviam, ubi Rosaciolam discipulis lyceorum necnon
alumnis universitatis studiorum eorundemque magistris monstravit.
(Klub Atlantik, Ostravia). IMAGINES

- 18. 4.    Magistri lyceorum et academiarum societate cui inscribitur ALFA coniuncti
Rosaciolam
magno cum gaudio spectaverunt.
(Lyceum Ioannis Kepler, Praga). IMAGINES

- 30. 5.    Die festivo Universitatis studiorum Brunensis grex noster amicis Brunensibus
Rosaciolam
adtulit. (Institutum litterarum classicarum, Bruna). IMAGINES

- 1. 7.      LVPA ad filiam suam primam redivit et Parvam Rubram Cucullam participibus
Scholae aestivae litterarum classicarum praebuit.
(Academia scientiarum, Praga). IMAGINES

- mense Octobri denuo eo consilio excepta est Parva Rubra Cuculla,
ut formam quam aptissimam discis versatilibus adipisceremur.
(Villa familiae Felis Catuli, Praga). IMAGINES

- 1. 12.   Disci versatiles Parvam Rubram Cucullam - "REMAKE" continentes parati sunt.

- 17. 12. LVPA numquam dormit, itaque novam fabulam circum diem natalem Christi,
ut solet, introduxit, scilicet Aureolam. IMAGINES

MMDCCLXIII a.V.c. (2010)

- 9. 4. Aureola machinis cinematographicis in ambulacro Carolini prospere excepta est.
IMAGINES

- 25. - 26. 6. Rosaciola machinis cinematographicis in hortis montis c. n. Petřín
atque in palatio cui nomen inditum est Lucerna excepta est. IMAGINES

- 1. 7. Casula Opaviae in Universitate studiorum Silesiana inter Scholam aestivam
est acta. IMAGINES

- mense Augusto, Septembri et Octobri pellicula Rosaciolae secatur, retractatur, modis
musicis ac novis sonis instruitur, subtitulis ornatur et ad divulgandum praeparata.

- 16. - 22. 11. LVPA Civitates Foederatas Americanas petivit, immo Novum Eboracum,
ut ibi in Domo cultus Bohemici (Czech Center) pelliculam Rosaciolae iam
perfectam monstraret atque Casulam et Cucullam in scaena ageret. IMAGINES

- 16. 12. Pellicula Rosaciolae prima occasione in Europa praebita
(Klub K4, Universitas studiorum Carolina, Praga) IMAGINES

MMDCCLXIV a.V.c. (2011)

- 30. 3.  Pellicula Rosaciolae in Universitate Cornelliana praebita
(Ithaca, Civitates Foederatae Americanae). IMAGINES

- 2. 7. Aureola inter Scholam aestivam studiorum classicorum acta.
(Academia scientiarum, Praga) IMAGINES

- 20.7.  Histriones mython de Orpheo et Eurydica pueris ferias in natura agentibus
praebuerunt. IMAGINES

- 20. 12. LVPA novam fabellam c. n. Romula sive Pentameron Romanum multitudine
plaudente ad honorem doc. Venceslai Marci
splendide egit.
(Institutum GeLA) IMAGINES

MMDCCLXV a.V.c. (2012)

- 28. 3. die in Gymnasio Academico linguis Romanicis dicato Romula in theatro
c.n. Spektrum magistris discipulisque acta est.
IMAGINES

- intra dies 27 et 30 mensis Aprilis Casula in silva vera immobilique machina cinematographica excepta est. IMAGINES

- 1. 7. LVPA scholae aestivae interfuit, ut eius est mos, ut Romulam in scaena monstraret. IMAGINES

- 30. 8. Libri exspectati desideratique "Liber discipuli" et "Liber magistri" pelliculam Rosaciolae sequentes illustrantesque in lucem magnifice editi.

- mense Octobri Novembrique pellicula Casulae secatur paraturque.

- die 12 mensis Novembris Romula ostensa est quae dies linguae Latinae apud Institutum GeLA dicata est

- die 19 mensis Decembris nova pellicula Casulae celeberrime praebita est. IMAGINES

MMDCCLXVI a.V.c. (2013)

- die 18 mensis Ianuarii Romula Ostraviae praebebita est.




 

LVPAe flosculus

LVPA capta ferum victorem cepit, et artes intulit agresti Latio.

Verba alata

"Délkou sice
krátkometrážní,
ale významem
pozoruhodný film.
"
(De Parva Rubra Cuculla)
Alena Prokopová,
pellicularum aestimator

Rasnal

Rasnal

Romula

romula

Aureola

Rosaciola

rosaciola

Casula

casula

Cuculla

cuculla