A. d. XV. Kal. Mart. (15. 2.), die Lupercaliis dicato, non solum Faunus,
nymfarum fugientium amator, verum etiam LVPA ipsa celebratur,
ut ait Ovidius:
venit ad expositos, mirum, LVPA feta gemellos: quis credat pueris non nocuisse feram? non nocuisse parum est, prodest quoque. quos LVPA nutrit,/ perdere cognatae sustinuere manus. constitit et cauda teneris blanditur alumnis, et fingit lingua corpora bina sua. Marte satos scires: timor abfuit. ubera ducunt nec sibi promissi lactis aluntur ope. illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis; magna dati nutrix praemia lactis habet.
(Ov. Fast. 2. 413ff.) |
 |
Ominamini ergo ei omnia bona felicia et fausta: LVPA vos non decipiet!!